monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 9, 1
Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel utitur, more quidem legis septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans; embolismos vero menses, qui de annuis XI epactarum diebus adcrescere solent, non lege patria tertio vel altero anno singulos adiiciens, sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo, sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa iam angeli ad prophetam dicta videamus: Septuaginta, inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum.